Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lxxxv
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.36.14
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 12. Confitebor tibi, Domine Deus meus, in toto corde meo, et honorificabo nomen tuum in aeternum. Hoc competenter de omni dicitur Christiano, quia illa est vera confessio, quae toto promitur mentis arcano… sicut et lex docet: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex lota anima tua (Deuter. vi, 5). Sed et ille ex toto corde confitetur, qui totam spem suam ponit in Domino; nec in caducis saeculi solatiis praesumit, cum se ad Dominum universa mentis integritate transtulerit. Nam quod addidit, in aeternum, illud significat, quoniam inter sanctos ejus laudes Domino jugiter personabit, dum in illa beatitudine praemia promissa receperit.