# In Psalterium Expositio 2.36.15

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 2, Expositio In Psalmum Lxxxv. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.36.15
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.36.15

Vers. 13. Quoniam misericordia tua magna est super me, et eripuisti animam meam ex inferno inferiori. Et confessio laudis offertur, et misericordiae causa subjungitur. Dicendo enim: Quoniam magna est misericordia tua super me, beneficium magnum nescio quod edicit. Subjungendo autem, eripuisti animam meam ex inferno inferiori, causa beneficii declaratur. Sed consideremus quia cum dicat infernum inferiorem, infernum demonstrat esse superius. Argumenta talia in topicis dicuntur conjugata, quae orta ab uno nomine, varie commutantur, ut hic positum est, infernum inferius. Infernum vero non irrationabiliter forsitan arbitramur esse sub terris, cum in Veteri Testamento de Dathan et Abiron legatur: Aperuit se terra, et deglutivit eos, et vivi descenderunt ad inferos. Sed quo itinere illuc animae transferantur, quoniam in auctoritate divina non legitur, habemus incertum. Infernum autem habere inferiorem partem Evangelii locus ille testatur (Luc. xvi, 23), qui dicit, cum impium divitem ultrix flamma torqueret, levasse oculos suos, et in sinu Abrahae vidisse Lazarum. Unde apparet utrosque apud inferos fuisse, ut se videre valuissent, et illum ex inferiore loco ad superiora oculos elevasse. Sed licet utrique apud inferos esse viderentur, pro meritorum tamen discretione superiorem locum sanctis, inferiorem peccantoribus doctor Augustinus aestimat esse deputandum. Unde nunc gratias agens fidelis populus, dicit animam suam ab inferno inferiori, id est poenali, asse liberatam.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
