# In Psalterium Expositio 2.36.18

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 2, Expositio In Psalmum Lxxxv. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.36.18
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.36.18

Vers. 16. Respice in me et miserere mei, da potestatem puero tuo, et salvum fac filium ancillae tuae. Misericordem Patrem, et patientem, et veracem, a parte qua passus est Filius rogat, ut respiciat in eum, et celerrima ilii resurrectione subveniat. Sic enim misertus est, ut in ipso illam naturam mortalem in gloriam resurrectionis et aeternitatis eveheret; quod tamen sic a Patre postulat fieri, ut a se factum esse declaret. In Evangelio quippe sic ait: Solvite templum hoc, et in triduo aedificabo illud (Joan. ii, 19). Quod ne aliter potuisset intelligi, evangelista subsequitur: Hoc autem dicebat de templo corporis sui (Ibid. 21). Sequitur, da potestatem puero tuo; illam scilicet quam ipse testatur: Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio (Joan. v, 22). Puer autem in Scripturis sacris propter innocentiam mentis saepe ponitur Christus, ut Isaias dicit: Quoniam puer natus est nobis, et Filius datus est nobis (Isa. ix, 6). Et iterum: Ecce puer nieus, suscipiam eum, electus meus, complacuit sibi in illo anima mea [Isa. xlii, 1). Addidit, et salvum fac filium ancillae tuae; ancillae utique, quia de Maria semper virgine erat veraciter et proprie nasciturus; quae (sicut superius diximus) angelo sibi partum annuntiante, Domini se profitetur ancillam.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
