# In Psalterium Expositio 2.36.19

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 2, Expositio In Psalmum Lxxxv. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.36.19
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.36.19

Vers. 17. Fac meam, Domine, signum in bono, ut videant qui me oderunt et confundantur: quoniam tu. Domine, adjuvisti me et consolatus es me. Signum dicitur ab eo quod ventura significet, et ex hoc quod videtur quiddam nos aliud sentire commoneat. Et ideo illum eventum Jonae (Jonae ii, 1) possumus hic fortassis advertere, qui triduo in ventre ceti demoratus, ad similitudinem dominicae resurrectionis est in littore salvus evomitus. Nam et in Evaugelio ita dictum est: Generatio mala et adultera signum quaerit. et signum non dabitur ei, nisi signum Jonae prophetae (Matth. xii, 39). Vides ergo aliud esse negatum; sed hoc tantummodo compromissum· Possumus et hoc signum quod fieri postulavit, ad resurrectionem ejus competenter aptare, maxime com sequatur, in bono. Quid enim illo bono praestantius, quo virtus divina declarata, et spes credentium veraci pollicitatione firmata est? Sequitur, ut videant qui me oderunt et confundantur; Judaei scilicet qui oderunt Christum, quos petit resurrectionis miraculum videre, ut eorum duritia se debeat immutare. Confundantur enim, ad bonum respicit; quoniam qui hic de suo malo confunditur, in meliorem partem sine dubitatione transfertur. In isto quippe saeculo si confundimur, emendamur; qui autem non fuerint confusi, iu ilia judicatione damnabuntur. Adjecit, quoniam tu. Domine, adjuvisti me, et consolatus es me. Hic ordo verborum talis est: Ut videant qui me oderunt; quoniam tu. Domine, adjuvisti me, et consolatus es me. Et confundantur, scilicet quando me viderint esse gloriosum, quem illi despiciendum esse putaverunt. Adjuvisti, pertinet ad contradictionem altercantium et ad injusta certamina Judaeorum; in quibus illi semper veritatis testimonio superabantur. Consolatus es, ad persecutiones saevissimas insanorum, quas ille velut tempestatis impetum patientissime sustinebat.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
