# In Psalterium Expositio 2.36.8

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 2, Expositio In Psalmum Lxxxv. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.36.8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.36.8

Vers. 6. Auribus percipe, Domine, orationem meam, et intende voci deprecationis meae. Intueamur quam convenienter orationis istius ordo decurrat. Prius enim fuit ut vox supplicationis ascenderet, ac deinde rogatus audiret. Percipe vero cum dicitur, non aliquid suscipi transitorie postulatur; sed in illis [ed., illius] majestatis sinibus mavult recondi, quemadmodum per aures ab homine memoriae probatur infigi. Additum est, intende voci deprecationis meae, ut intentus animus aperiret auditum. Quod totum per allegoriam dicitur, ul potentia Divinitatis per humanas consuetudines intimetur.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
