# In Psalterium Expositio 2.37.295.49-72

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, 2.37.295.49 to 2.37.295.72. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.37.295.49
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.37.295.49

4. Memor ero Raab et Babylonis scientibus me: ecce alienigena, et Tyrus, et populus AEthiopum, hi fuerunt in ea. Secunda pars psalmi hujus velut quaedam nubes aperitur, de qua Dominus tonans, fidelibus recordationis suae munera pollicetur, significans per allusiones nominum eos de variis gentibus colligendos. Raab meretrix fuit, quae exploratores Jesu Nave ad Jericho venientes occulte suscepit, et per aliam partem, ne deprehenderentur, emisit. Cujus vocabulum significat superbiam, quae divina largitate conversa. Domini meruit impetrare clementiam. Haec ergo figuram gestat Ecclesiae, quae suscipiens animas superbiae vitio periclitantes, alio itinere, id est humilitatis et patientiae dimittit ad vitam. Babylon quoque civitas est mundi, quae confusio interpretatur. Indicat enim saeculi istius populos, qui probrosis idolis caecatis mentibus serviebant; sed misericordia Domini illuminati facti sunt Christiani. Hoc ergo dicit Raab et Babylonis se memorem, id est mundi istius populos, qui tamen ad ejus se culturam humiliter transtulerunt. Sic Pharisaeis superbientibus in Evangelio ipse respondit: Amen dico vobis, quia publicani et meretrices praecedent vos in regnum coelorum (Matth. xxi, 31). Sequitur, Ecce alienigenae, et Tyrus, et populus AEthiopum, hi fuerunt in ea. In sensu eodem perseverat. Alienigenae sunt a Judaico populo quidem extranei; sed illis non credentibus in penetralia Ecclesiae sunt recepti: sicut in Actibus apostolorum dicit: Vobis quidem oportebat loqui verbum D…i; sed quia repulistis illud, et indignos vos judicastis aeternae vitae, ecce convertimur ad gentes (Act. xiii, 46). Tyrus significat angustiam quae de poenitantium afflictione procreatur. Populus AEthiopum, qui peccatorum fuerant obscuritate teterrimi; sed in ista Domini civitate collecti sunt, de quibus refulgentium sanctorum numerus in illa patria compleatur. Ecce ipsa sunt quae praedixit versus ille superior: Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei. Nam quid gloriosius, quam ut tanta foeditas prius errantium populorum in unam sanctae civitatis pulchritudinem conveniret?

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
