# In Psalterium Expositio 2.38.11

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 2, Expositio In Psalmum Lxxxvii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.38.11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.38.11

Vers. 9. Oculi mei infirmati sunt prae inopia; clamavi ad te, Domine, tota die: expandi manus meas ad te. Cum oculos corporales Christi Domini nusquam infirmatos fuisse legerimus, multo magis nec interiores ejus aegrotasse putandi sunt, qui semper sanctitate micuerunt. Restat ut oculos Christi apostolos fntelllgere debeamus, qui in corpore ejus, id est in Ecclesia, tanquam oculi coelesti lumine viguerant. Hi tamen infirmati sunt prae inopia, quia necdum acceperant Spiritum sanctum, quo confortati postea nullatenus humana tormenta timuerunt. Inopia enim dicitur econtrario, ubi nulla est copia. Additum est, clamavi ad te, Domine, tota die. Hic distinctio ponenda est, ut ista continuatio totius diei ad clamorem, id est orationem et bonorum actuum operam debeat pertinere. Expandi manus meas ad te. More suo operas mavult intelligi, quas bonis semper actibus tetendit ad Dominum. Nam si hoc cruci (ut quidam volunt) putaverimus esse jungendum, quae sequuntur omnimodis discrepabunt.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
