# In Psalterium Expositio 2.38.12

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 2, Expositio In Psalmum Lxxxvii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.38.12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.38.12

Vers. 10. Nunquid mortuis facies mirabilia, aut medici resuscitabunt et confitebuntur tibi? Hoc sub negatione legendum est. Sed perscrutandum quod dicit: Mortuis non facies mirabilia, dum constet resuscitatos innumeros. Sed mortuis, id est non credentibus mirabilia nequaquam fecit, dum eos ad conversionem perducere non potuit infidelitas sua. Mirabilia enim illis fiunt, qui magnalia Domini sub credulitate conspiciunt. Sequitur, aut medici resuseitabunt et confitebuntur tibi? Idem et hoc dicitur negative, quia medici quos credidit humanitas artis beneficio salutem dare languentibus, mortuos resuscitare non possunt; ut Domino debeant confiteri, quamvis sine Dei munere nec ipsam corpoream praevaleant aegris tribuere sospitatem. Sive hoc magis subtilius intelligendum est; quia medici, dum corporibus adhibeant curam, animas tamen peccatis mortuas resuscitare non praevalent; ut confessione verissima vivificentur, quos infidelitatis suae vulnera perculerunt.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
