# In Psalterium Expositio 2.38.13

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 2, Expositio In Psalmum Lxxxvii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.38.13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.38.13

Vers. 11. Nunquid enarrabit aliquis in sepulcro misericordiam tuam, aut veritatem tuam in perditione? Venit ad tertiam narrationem, ubi per istum versum et alterum qui sequitur figuram emphasim ponit, cujus illa pars hic intelligenda est, quae adverti facit id quod non dicit. Ait enim: Nunquid enarrabit aliquis in sepulcro misericordiam tuam? Hoc negative legendum est, ut illud poscit intelligi, quia vivi homines et fideles misericordiam ejus narrare consuerunt. Sepulcrum enim significat infidelium mentes, de quibus supra dictum est: Sepulcrum patens est guttur eorum (Psal. V, 11). Et merito sepulcrum dicitur, ubi anima peccatis mortua continetur; id est, illos vult intelligi qui non sunt Domino credituri; quia nullus eis misericordiam Domini videtur narrasse, quam non voluerunt devota mente percipere. Illic enim provenisse dicimus actum, ubi aliquem audiens praestat effectum [ed., affectum]. Tale est et istud quod sequitur, aut veritatem tuam in perditione; quia nemo putatur veritatem dixisse, quam videtur negligens praeterire. Perditio quippe juste vocata est, ubi veritas non admittitur, sed sola obstinatio custoditur.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
