Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lxxxvii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.38.14
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 12. Nunquid cognoscentur in tenebris mirabilia tua, aut justitia tua in terra oblivionis? Sub eodem ordine variatis sermonibus cuncta descendunt; ut negando quae non sunt, econtrario sentiantur illa quae sunt. Nam mirabilia Domini a tenebrosis mentibus non videntur, quia praetermittentes Deum sapientiae lumina perdiderunt. Nec justitia ejus polest in terrena oblivione cognosci, id est in corporis crassissima caecitate, quae spiritalia monita deserit, dum ejus desideria carnalibus vitiis occupantur. Memento vero quod haec omnia ideo dicta sunt, ne in inferno ejus anima relinqueretur, sed ei celerrima resurrectio proveniret; quatenus laus Domini per beneficia ejus posset agnosci.