# In Psalterium Expositio 2.38.15

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 2, Expositio In Psalmum Lxxxvii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.38.15
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.38.15

Vers. 13. Et ego ad te. Domine, clamavi: et mane oratio mea praeveniet te. Contra illa quae superius dicta sunt, Dominus Christus cum fidelibus suis per id quod resurrecturus erat, clamare se dicit ad Dominum: enumerans tribulationum diversarum gloriosissimas qualitates, ut talibus institutis commoniti firmarentur populi utique Christiani. Dicendo enim: Et ego, significat cura membris suis se clamasse, quorum ipse caput est Christus. Nam quando ipse clamat et Ecclesiam docet, quando cum fidelibus orat, unum corpus ostendit. Memento ergo quod usque ad finem psalmi varias calamitates enumerat, quas in martyribus suis ipse sustinuit. Ubi synathroesmos figuram arbitror apponendam, quando multae res in unum et multa pericula colliguntur. Sequitur, et mane oratio mea praeveniet te. Sollicite verba ista tractanda sunt, ne regulae illi veracissimae, quod Domini gratia cuncta praeveniat, aliquid videatur esse contrarium. Orationem suam corpus Ecclesiae, quae mane, id est bonis dilucidatur operibus, praevenire secundum adventum Domini dicit, hoc est diem judicii; quae tamen oratio Domino praestante donata est. Merito ergo dictum est praevenisse orationem suam, quando ante multa saecula sub assiduitate petebatur, quod adhuc exspectamus esse venturum. Veniet enim ille tempore competenti; sed desiderium nostram flagrantibus petitionibus oportet ostendi. Non enim nos suos esse dijudicat, si non volis maximis a nobis expetitus adveniat. Sed cum de ipso clarissime dicatur, ipse ex sua persona istud non potest loqui, nisi hoc dictum a membris Ecclesiae velimus advertere.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
