# In Psalterium Expositio 2.38.16

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 2, Expositio In Psalmum Lxxxvii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.38.16
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.38.16

Vers. 14. Utquid, Domine, repellis [ed., repulisti] orationem meam, avertis [ed., avertisti] faciem tuam a me? Hic desiderium sanctissimae mentis exprimitur, quia impatienter sustinebat differri, unde mundus poterat jure salvari. Repellere enim putatur petitionem nostram, et avertere faciem suam Dominus, quando vota nostra distulerit; et quamvis ille profutura faciat, nos tamen graviter dilata contristant. Sed et hoc congruenter a persona martyrum dicitur, qui talibus desideriis in hoc mundo fatigamur. Differuntur enim ad augmentum suum, procrastinantur ad gloriam; quia non tantum prodest audiri, quantum expedit pro muneris augmentatione differri. Sic ignis flatu venti repellitur, ol vivacius animetur.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
