Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lxxxvii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.38.2
Unproofread scanNot analysed yet
Divisio psalmi. Per totum psalmum Dominus Salvator eloquitur a dispensatione qua passus est. Iu prima narratione Patris deprecatur auxilium: per similitudines varias contemptum suum refert, quem illi illaturus erat populus Judaeorum. Secunda quae sit passurus enumerat, asserens mortuos non esse a medicis suscitandos, ut possint Domino confiteri. Tertia narratione negat misericordiam Domini sepultos edicere, aut perditos laudes Domini personare: propterea resurrectionem sibi celerrimam venire deprecatur. In orationis suae vero tramite perseverans, loquitur a parte membrorum, diversas commemorans passiones, quas tam ipse pertulit quam ejus plebs devota sustinuit.