# In Psalterium Expositio 2.38.3

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 2, Expositio In Psalmum Lxxxvii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.38.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.38.3

Expositio psalmi. Vers. 1. Domine Deus salutis meae: in die clamavi, et nocte coram te. In octogesimo quinto psalmo diximus orasse Christum per id quod de Maria Virgine natus est: designans humilitatem imbecillitatis humanae, quam est dignatus assumere. Qui simili modo etiam hic cum Patrem precatur, nobis quemadmodum supplicare debeamus ostendit. Nam qui salutis suae Deum profitetur auctorem, omnia quae oportuerant dici plenissime ac breviter explicavit. Sic magister optimus frequenter admonere non desinit, quod humano generi novit profuturum. In die autem laetitiam significat, et nocte adversitatem declarat; ut quoniam utrumque tempus humanam vitam complectitur, jugiter se ad Dominum clamasse declararet.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
