Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lxxxviii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.39.26
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 24. Et veritas mea, et misericordia mea cum ipso: et in nomine meo exaltabitur cornu ejus. Pater dicit de Filio, veritas mea et misericordia mea cum ipso est; ut intelligamus nihil esse divisum, sed virtutes quas habet Pater, habere simul et Filium, sicut ipse testatur: Omnia Patris mea sunt, et mea Patris sunt (Joan. XVII, 10). Veritas pertinet ad judicium, in qua judicaturus est mundum; misericordia vero ad pietatem, qua peccata dimittit, et omnia quae praestat gratuita largitate concedit. Sequitur, et in nomine meo exaltabitur cornu ejus. Cornu hic significat invictissimam potestatem, de qua ipse in Evangelio dicit: Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra (Matth. XXVIII, 18).