Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lxxxviii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.39.3
Unproofread scanNot analysed yet
Expositio psalmi. Vers. 1. Misericordias tuas, Domine, in aeternum cantabo: in generatione et progenie pronuntiabo veritatem tuam in ore meo. Jure robustus dicitur, qui tam firma dicturus est. Iste enim Ethan Domini est misericordias cantaturus, quae et aeterna semper stabilitate consistunt, et perpetuis sunt celebrandae praeconiis. Fecit enim mirabilem in humano genere pietatem, ut quod perierat requireret, et vulnerata salvaret. In generatione vero et progenie quod addidit, duos significat populos, Judaicum scilicet et gentilem, quibus se veritatem pronuntiaturum esse testatur, quam dicit inferius. Sequitur, et veritatem tuam in ore meo; revera ut quam sensu perceperat, ore loqueretur. Et bene dictum est, in ore meo, quia quod ex ore progreditur, cito dilabitur; quod vero in ore versatur, diutina devotione celebratur.