Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lxxxviii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.39.32
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 32. Visitabo in virga iniquitates eorum, et in verberibus peccata eorum. Venit ad sententiam quam superiora minabantur. Visitat in virga, quando districte vindicat; sic et Apostolus scribens Corinthiis dicit: Quid vultis, in virga veniam ad vos, an in chatitate et spiritu mansuetudinis (I Cor. IV, 21)? Visitat quoque in verberibus, quando in nobis levius vindicatur. Aliter enim virga perculit, aliter flagella verberant. Quod utrumque fieri manifestum est in populo Christiano pro qualitate peccati, quibus tamen proficit ad salutem, sicut Salomon dicit: Quem enim diligit Dominus increpat; flagellat autem omnem filium quem recipit (Prov. III, 12). Nam vide quid sequitur.