# In Psalterium Expositio 2.39.4

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 2, Expositio In Psalmum Lxxxviii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.39.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.39.4

Vers. 2. Quoniam dixisti: In aeternum misericordia aedificabitur: in coelis praeparabitur veritas tua. Ipsa est veritas quam vir sanctus se pronuntiaturum esse praedixerat. Et merito illam confidenter praedicabat, quando eam Dominus absolute promiserat; non enim potest falli qui sequitur verba veritatis. Sed videamus quid significet, in aeternum misericordia aedificabitur. Sunt enim aedificationes quae consurgere nequeunt, nisi eis fixerit praemissa destructio, ut idolorum cultores, ut pessimarum consuetudinum sequaces. Isti enim, nisi a malis suis fuerint destructi, in bonum nequeunt aedificari, sicut dictum est Jeremiae: Ecce posui te, ut aedifices et destruas (Jerem. I, 10). Ista vero misericordia non destruitur, sed semper viget, semper augetur. Sequitur, in coelis praeparabitur veritas tua, Coeli (sicut saepe diximus) significant apostolos, quorum praedicationibus actum est, ut inculcaretur gentibus religio Christiana. Verum haec omnia usque ad diapsalma mediis subdistinctionibus protrahenda sunt: quia totum ad illud respicit, quod ait: Quoniam dixisti. Quae figura dicitur, άπδ χοϊνου, id est, a communi, quando superiora ad inferiora respondent.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
