Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lxxxviii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.39.41
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 41· Diripuerunt eum omnes transeuntes viam: factus est in opprobrium vicinis suis. Status ille regni Judaici et fide noscitur direptus et opibus. Nam per eum transeuntes sublatis facultatibus ejus religionis copias ad se violentissime transtulerunt: illi magis credentes ad quos Dominus corporaliter non venerat commonendos; sicut ipse dixit: Populus quem non cognovi servivit mihi: obauditu auris obaudivit mihi (Psal. XVII, 45). Merito ergo Judaei facti sunt vicinis opprobrium, qui in Dominum gloriae credere noluerunt.