Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lxxxviii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.39.48
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 48. Quis esi homo qui vivit, et non videbit mortem? aut quis eruet [ed. ,eruit ]animam suam de manu inferi? Quis est? interrogative legendum est. Quae figura dicitur erotema, id est interrogatio: ubi subaudiendum est, nullus. Omnes enim homines sive justi, sive peccatores, mortem videbunt, quae primo homini inflicta est lege peccati; sicut Apostolus dicit: Propterea sicut per unum hominem in hunc mundum peccatum intravit, et per peccatum mors, ita in omnes homines mors pertransiit, in quo omnes peccaverunt (Rom. V, 12). Quae nunc ideo commemorat, ut calamitatibus suis misericordiam Creatoris merealur humana conditio. Unde qui originale peccatum mala praesumptione credere nolunt, quanto se liberos ab hac conditione dicunt, tanto amplius miserabili sorte constringuntur. Sequitur, aut quis eruet animam suam de manu inferi? Et hic quoque subaudiendum est, nullus. De manu, id est de potestate inferi. Nam cum omnes homines mori contingat, necesse est ut ipsi animas suas de Inferni potestate non auferant, nisi per illum qui nos de dominatione diaboli eripuit, et mortem moriendo prostravit.