# In Psalterium Expositio 2.39.9

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 2, Expositio In Psalmum Lxxxviii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.39.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.39.9

Vers. 7. Deus qui glorificatur in consilio sanctorum, magnus et metuendus super omnes qui in circuitu ejus sunt. Exponit quod superius dixit, quia similem habere non poterat, qui omnia continebat. ipse enim Dominus Christus qui praedicatur a sanetis, magnus dicitur propter quod Deus est; metuendus a potestate mirabili. Super omnes qui in circuitu ejus sunt; sancti scilicet, quos superius Dei filios dixit, qui dono ipsius gratiae proximantur. Sed jure supra eos ille probatur excelsus, per quem omnes noscuntur esse gloriosi. Considera vero quod per duodecimam speciem definitionis, quae Graece κατ' ίπαινον, Latine per laudem dicitur, usque ad divisionem subjectos versus decurrit, et per diversa praeconia quis sit iste Dominus indicatur.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
