Latin
2.4.184.151 to 2.4.184.179
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.4.184.151-179
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 11. Et non defecit de plateis ejus usura et dolus. In duobus istis versibus Jerusalem pristinae, triplici modo mores pessimi rationabiliter accusantur. Dicit enim: Die ac nocte, id est omni tempore circumdabit eam super muros ejus iniquitas; ut quantum murorum machina in altum potuit crescere, multo magis ibidem malitia se proterva distenderet. Sequitur: Et labor in medio ejus, el injustitia. Prius muros dixit, ul cunctos habitatores includeret; nunc dicit, et medium civitatis, designans nobilissimos et primates, qui honorabili sede videri volunt semper in medio constituti. Hos non lex, non ratio, sed labor et injustitia possidebat. Labor respicit ad exercendas oppressiones, injustitia pertinet ad nefanda judicia. Subjungit tertium modum: Et non defecit de plateis ejus usura, et dolus. Intendamus quod non dixit, occulte, sed in plateis talia fuisse commissa, quae lex superna damnavit. De usura enim dictum est: Qui pecuniam suam non dedit ad usuram (Psal. XIV, 5). De dolo autem: Et labia tua, ne loquantur dolum (Psal. XXXIII, 14). Haec non occulte gessit, sed quodammodo libera Iniquitate commisit. Omne enim malum exsecrabilius redditur, quando publica praesumptione tractatur. Memento autem illius schematis quod a parte significat totum. Multi enim illic inventi sunt qui sacras praedicationes devotis mentibus acceperunt. Vers 12. Quoniam si inimicus meus maledixisset mihi, supportassem utique; et si is qui oderat me, super me magna locutus fuisset, absconderem me utique ab eo. In isto versu et duobus aliis qui sequuntur, Judas perfidus exprobratur, quia caveri potuisset, si publicus fuisset inimicus. Nam quomodo eum haberet suspectum, qui videbatur esse discipulus? Dicit enim: Quoniam si inimicus meus maledixisset mihi, supportassem utique: quia revera venisset adversus ad jurgia jaculanda; et debet patienter accipi quod inopinatum non probatur assium. Et intellige quam humili verbo usus est, ut diceret, supportassem;