Latin
2.4.184.209 to 2.4.184.235
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.4.184.209-235
Unproofread scanNot analysed yet
XXXIII, 9). Sequitur, in domo Dei ambulavimus cum consensu, id est in templo Jerosolymitano, ubi inter ejus videbatur esse discipulos; ut simul vocatus incederet, simul ejus collegia sequeretur. Consensus enim perfidi hominis ad conventicula processionum pertinet, non ad propositi firmissimam sanctitatem. Et ut nobis absoluta verborum possit stare contextio, isti et superiori versui jungendum est, cur me tradebas? Vers. 15. Veniat mors super eos, et descendant in infernum viventes: quoniam nequitia in hospitiis eorum, in medio ipsorum. Cum de Juda superius singulariter sit locutus, nunc per sententiam communis poenae convertitur ad Judaeos. Sed movere potest quare dixerit: Veniat mors super illos, et subjunxit, et descendant in infernum viventes, quod utique fieri non potest, ut et moriatur aliquis, et vivus descendat ad inferos. Sed hoc magis spiritualiter accipiendum est; quia more suo emendationem magis quam consumptionem venire postulat inimicis. Mors enim dicitur vitae finis; et qui in meliorem partem convertitur, occasum prioris conversationis merito reperisse judicatur. In infernum autem descendunt viventes, sicut parvitati nostrae videtur, qui cogitationes suas pessimas expavescunt, et ad melioris institutionis tramitem divina gratia transferuntur. Sic enim quasi in infernum vi sentes descendimus, quando malorum nostrorum recordatione terremur. Tali siquidem intellecta praedi etam evadimus quaestionem. Juste quoque illos petit converti, qui in suo pectore quasi in quodam hospitio nequitiam susceperunt. Et bene dixit, hospitio; et ostenderet malitiam non esse naturalem, sed adventitia quadam hospitalitate susceptam. Quod autem dixit, in medio, designat praecordia eorum; ut perniciosissima cogitatio monstraretur, quae cor hominis obtinebat. Vers. 16. Ego autem ad Deum clamavi: et Dominus exaudivit me. Malorum increpationibus, ut decebat, praemissis, ad sua desideria votaque remeavit, ex forma servi verba depromens. Clamavit enim jugiter ad Deum, qui se divina conversatione tractavit;