# In Psalterium Expositio 2.4.184.31-60

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, 2.4.184.31 to 2.4.184.60. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.4.184.31
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.4.184.31

Deinde postulat ne ejus deprecatio despiciatur. Sed hoc totum per illud dicitur, quod homo Deus esse dignatus est. Poterat enim et exaudiri prius, et postea despici. Quod evenit eis qui mundi istius bona desiderantes, accipiunt quae precantur, et tamen postea despiciuntur: quia nequaquam aeterna praemia quaesierunt. Vers. 2. Intende in me et exaudi me: contristatus sum in exercitatione mea, et conturbatus sum. Prius est intendere, deinde vocem supplicantis audire. Nemo enim aversus exaudit; sed cui aspectus tranquillus conceditur, ipsi et aures placidissimae commodantur; sicut in alio psalmo dicitur: Respice et exaudi me, Domine Deus meus (Psal. XII, 4). Deinde redditur causa perfectae orationis: Contristatus sum in exercitatione med, et conturbatus sum. Pulcherrime Domini Salvatoris uno sermone vitae cursus exponitur. Exercitationem quippe dicimus, quae nulla remissione, nullo otio conquiescit, sed intenta jugi labore in virtutis gloria perseverat. Exercitabatur namque miraculis, exercitabatur sanctitate doctrinae: sed contristabatur eo maxime, quia fructum justitiae perfidi non probabantur afferre; sicut evangelista dicit: Et contristatus est super Jerusalem, et flevit (Luc. XIX, 41). O bonitatem piissimi Creatoris! ut se contristatum et conturbatum dicat, quod praedicationibus saluberrimis obstinati populi vesania non credebat. Vers. 3. A voce inimici et a tribulatione peccatoris: quoniam declinaverunt in me iniquitatem, et in ira molesti erant mihi. A voce inimici, et a tribulatione peccatoris, subaudiendum est, libera me; ut possit nobis secundum auctoritatem Hebraeam versuum constare divisio. A voce inimici petit se liberari, quando de ipso dicebat populus Judaeorum: Si Rex Israel est, descendat de cruce, et credimus ei (Matth. XXVII, 42). Petit ergo ut haec vox perfidorum conspecta resurrectione vincatur. Tribulatio vero peccatoris erat, quando eum ore sacrilego conspuebant, caedebant alapis ac flagellis, et exprobrationes illi supra verbera geminabant. Sequitur, quoniam declinaverunt in me iniquitatem, et in ira molesti erant mihi.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
