Latin
2.4.184.331 to 2.4.184.357
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.4.184.331-357
Unproofread scanNot analysed yet
In aeternum autem, sicut hic dicit, neminem permittit justissimum fluctuare, quando jam perpetua pace cum ipsis cognoscitur in aeternitate regnare. Ibi enim nequaquam excitabitur fluctus, ubi est semper tranquillissimus portus. Vers. 25. Tu vero, Deus, deduces eos in puteum interitus. Quia dixit de justis, nunc dicit de impiis, qui in gehennae profunditatem mergendi sunt. Puteus quidem dicitur hiatus patens, in terrae sinibus excavatus, aquas continens humanis usibus attributas. Sed ne hunc puteum vitalem inlelligere potuisses, addidit, interitus: de quo alio in loco legitur: Neque aperiat super me puteus os suum (Psal. LXVIII, 16). Fovea mortalis, mersura terribilis, ubi nec spatium ullum conceditur, nec ipsa miseris respiramenta praestantur; sed obscuritas tenebrosa circumdans, amoeni luminis tollit aspectum. Ex putei siquidem similitudine, gehennae tormenta nos admonet formidare. O pietas inaudita judicantis! totum hominibus praedicitur, ut culpa plectibilis evitetur. Vers. 26. Viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos. Numerum pluralem sanguis Latina lingua non recipit; sed hoc magis Scripturae divinae proprium esse dicimus. Viri siquidem sanguinum proprie non dicuntur qui innocenter humanum fundunt cruorem, quoniam et justi judices disciplinae necessitate constricti, quae quietos populos reddit, interdum puniunt nocentes; et ille qui violentum repellit, cruorem saevissimi hostis effundit: maxime cum legamus justa bella viris sanctis a Domino fuisse praecepta. Quapropter addidit, et dolosi; ut illum tantum intelligeres reum, qui per insidias et iniquissimum dolum, alienum quaerit exitium. Hos tales implere non dicit dies suos, quando cum sibi longam vium promittunt, exituro celerrimae mortis inveniunt. Nam omnium dies in praedestinatione noscuntur esse definiti: sed illis dimidiabuntur dies sui, quibus contra dispositum proprium provenire monstratur occasus. Ideo enim additum est suos, ut voluntarios intolli geres, non a Domino constitutos. Ego autem in te sperabo, Domine.