Latin
2.4.184.61 to 2.4.184.94
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.4.184.61-94
Unproofread scanNot analysed yet
Furentis populi impetus, quasi fluminis cursus exponitur. Declinaverunt enim in Dominum iniquitatem, quia nullam volentes recipere rationem, effusionem sanguinis innocentis expetebant. Et nota quam magnae causae verbis singulis explicantur. Judaeos dicit vehementer accensos, quos ira fervida praecipitabat ad facinus. Nam quod ad se pertinet dixit, molesti erant mihi; quod solet nobis contingere, quando procacitate superflua reddimur inquieti. Audiant insipientes Judaei Domino se tantum fecisse molestiam, sibi autem perpetuam ruinam. Vers. 4. Cor meum conturbatum est in me, et formido mortis cecidit super me. Hic iterum humilitas humanitatis exprimitur; nam quamvis lege carnis ejus animus turbaretur, divinitatis tamen suae praesidio dolores corporis, tormentaque vincebat. Nam si hoc in martyribus Dei virtus operatur, quanto magis in illa dispensatione carnis suae tormentorum sensus vehemens non poterat praevalere. Implevit patiendo verum hominem; sed et per se vincendo talia, idem ipse Deum se esse declaravit. Addidit, et formido mortis cecidit super me. Sua suis apto redduntur. Consequens enim erat ut cujus cor conturbatum fuerat, cum et formido mortis invaderet. Inspiciamus quod dicit formido mortis cecidit super me. Revera cecidit, quando supra eum venit, ulterius non valitura quod potuit. Morte siquidem Domini momentanea, mors perpetua victa est, quae sibi dominatum in humano genere vindicabat; sicut Apostolus dicit. Absorpta est mors in victoria tua. Ubi est, mors, contentio tua? ubi est, mors, aculeus tuus (I Cor. XV, 54, 55)? Vers. 5. Timor et tremor venerunt super me: et contexerunt me tenebrae. Exitus nostri morem certissima proprietate describit. Mortem enim prius timemus, deinde contremiscimus; quia separatio ista corporis animaeque sine conturbatione maxima non potest evenire. Sequitur, et contexerunt me tenebrae. Vicinia mortis tenebrarum praemittebat aspectum, quia frequenter illa conspicimus animo, de quibus nos ventura solet conturbare formido.