# In Psalterium Expositio 2.4.184.95-120

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, 2.4.184.95 to 2.4.184.120. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.4.184.95
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.4.184.95

Vers. 6. Et dixi: Quis dabit mihi pennas sicut columbae, et volabo et requiescam? Post conturbationes mortiferas, et verissimae humanitatis indigentiam, necesse fuit liberationem expetere, quam sibi noverat conferendam. Ait enim: Quis dabit mihi, scilicet nisi tu, Pater, qui humanam naturam usque ad coelorum regna perducens, ad tuam dexteram collocabis? Pennae a pendendo dictae sunt, quae corpus avium in auras aethereas sublimi levitate suspendunt. Sed inspice quod pennas non aquilae, non accipitris, non hirundinis, quae his omnibus celerius volant, sibi dari postulat, sed columbae. Columba enim dicta est quasi cellae alumna, quae vitam sine alterius gravamine peragit. Avis innocens, mansueta, quae in nullum animal fellita voluntate consurgit, nec escis sordidis ullatenus acquiescit. Merito ergo columbae pennas Dominus Christus expetiit: in cujus specie supra eum baptizatum Spiritus quoque sanctus apparuit (Matth. III, 16). Sequitur: Et volabo, et requiescam. Volabo, id est celerrima me velocitate transponam. Significat enim quando molestias Judaeorum vitavit, ut ab eorum iniquitate quiesceret; quod etiam versus sequens ostendit. Vers. 7. Ecce elongavi fugiens, et mansi in solitudine. Illa loca Evangelii commemorat, quando crebris miraculis seditiones sibi concitavit omnimodis perfidorum. Ait enim Marcus: Et diluculo valde surgens, egressus abiit in desertum locum, ibique orabat (Marc. I, 35, 45); et paulo post sequitur, ita ut jamnon posset manifeste in civitatem introire, sed foris in desertis locis esset. Elongavit enim a persequentibus, ut occasionem iracundiae insanis mentibus abrogaret; mansit in solitudine, ut imperturbati secreti puritate frueretur: tali facto nos commonens, ut quando iniquitatis alicujus fasce deprimimur, in secreto conscientiae quiescere debeamus. Sive illud potest intelligi: quoniam a Judaeis perfidis recedens, in solitudine gentium mansit. Solitudinem vero gentes appellari propheta testator dicens: Laetare, desertum sitiens, et exsultet desertum, et floreat tanquam lilium, et floreant et exsultent deserta Jordanis (Isai.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
