# In Psalterium Expositio 2.40.12

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 2, Expositio In Psalmum Lxxxix. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.40.12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.40.12

Vers. 10. Dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni; si autem in potentatibus octoginta anni, et plurimum eorum labor et dolor. Si annos illos ad litteram velimus advertere, mullos hominum et nonagenarios bene vigentes invenies, et iterum necdum septuagenarios debilitate confectos; ut quod hic dicitur, constare minime posse videatur. Sed numerum septuagenarium legi potius decenter aptamus, quae sabbatum diem septimum observandum esso praecepit. Octogenarium vero populo Christiano aptissime deputamus, qui octavum diem Resurrectionis dominicae sancta festivitate veneratur: ut duo Testamenta (sicut in septuagesimo psalmo jam diximus, ubi opus istud divisimus) per hunc numerum significasse videatur. Ipsa sunt enim praecepta, in quibus fideles animae saluberrima mentis valetudine reguntur. Octogenario vero numero addidit in potentatibus, quia tunc revera coepimus habere potentiam, quando nobis Dominus Salvalor apparuit. Isti sunt ergo dies annorum nostrorum, qui nobis probabilis vitae conferunt claritatem; ut merito dies dicantur, per quos Dominum in verbis suis illuminata mente conspicimus. Et intende quid sequitur: Et plurimum eorum labor et dolor; id est, qui haec duo Testamenta transcenderit, laboribus maximis et doloribus implicatur. Non enim illic est aliquid (sicut baeretici faciunt) plus minusve sentire, ubi coelestem regulam servat moderata distinctio.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
