Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lxxxix
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.40.13
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 11. Quoniam superveniet super nos mansuetudo, et corripiemur. Quis novit potestatem irae tuae, aut prae timore iram tuam dinumerare? Quia dixerat: plurimum eorum labor et dolor, nunc ipsum excolit dicens, non debere legis praecepta transcendi: quia superveniens Jesus Christus, qui est mansuetudo per fecta, nos corripit et emendat, si Testamenta ejus contumaciter negligamus. Et quoniam dixit, corripiemur, praemisit mansuetudinem, ut intelligamus omnes emendationes Domini fidelibus pietatis intentione provenire. Sequitur, Quis novit potestatem irae tua, aut prae timore iram tuam dinumerare? Merito ille Moyses, qui expertus fuerat quanta Dominus peccanti populo reddidisset, dum eum crebris murmurationibus incitasset, exclamat nullius considerationem ad vindiciae ejus pervenire mensuram, nec dinumerari posse quanta ille praevalet iratus efficere. Et nota quod in utraque parte praedicatur virtutis immensitas. Nam sicut praemia Domini plenissime nequeunt intelligi, ita nec vindiciae mensura praevalet apprehendi. Bene autem addidit, prae timore, sicut et alius propheta dicit: Consideravi opera tua, el expavi (Habac. III, 2).