# In Psalterium Expositio 2.40.14

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 2, Expositio In Psalmum Lxxxix. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.40.14
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.40.14

Vers. 12. Dexteram tuam, Domine, notam fac nobis, et eruditos corde in sapientia. Vir ille sanctissimus et utriusque Testamenti intellector egregius venit ad tertiam partem, in qua deprecatur Patrem, ut Jesus Christus Judaico populo et gentibus salutariter appareret. Nam ut utrumque populum complecteretur, plurali numero posuit, nobis, sicut et in primo versu psalmi jam facium est. Dexteram enim dicit ipsum Dominum Salvatorem, de quo alibi scriptum est: Dextera manus tuae, Domine, confregit inimicos (Exod. XV, 6); petens ut ipse illis notus efficiatur, per quem omnia profutura discuntur. Et eruditos corde in pientia. Desiderio ipsius non sufficit adventum Domini postulare, quia multi eum corporaliter videntes, Deum minime crediderunt, ideoque addidit, Eruditos corde in sapientia; id est intellectum habentes in Dominum Christum. Eruditus enim dicitur quasi ex omni rude elicitus. Ipse est enim virtus et sapientia Patris, quem hic postulat non corporeis oculis, sed erudito corde cognoscere: quia boc profuit revera illum videre, qui eum meruerunt illuminata mente conspicere.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
