# In Psalterium Expositio 2.40.20

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 2, Expositio In Psalmum Lxxxix. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.40.20
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.40.20

Conclusio psalmi. Consideremus, viri prudentissimi, quam multa nobis legis divinae mysteria per diversos numeros indicentur, quod hic vitas hominum septuagenarii et octogenarii numeri supputatione recolligat; quod cunctus ordo Psalmorum mystico sit calculo comprehensus; quod omnes libros divinos numerus arcanus includit; quod et alia legis divinae mysteria multifario calculo continentur. Arenam maris, pluviarum guttas, hominum capillos legimus esse sub numero. Et ut brevi compendio disciplinae ipsius laudem virtutemque noscamus, Salomon ait: Omnia in mensura, et numero, et pondere Deum fecisse (Sap. XI, 21); ut cunctis indubitanter appareat arithmeticam disciplinam ubique esse diffusam. Hanc auctores saecularium litterarum diligentius perscrutantes in mullis partibus diviserunt, id est in pari et impari, in perfecto et imperfecto, in superfluo et imminuto, et caeteris quae in ipsis auctoribus evidentissime continentur; quas studiosis legere et sana mente tractare nostri quoque permisere majores. Deum tamen in omnibus rogemus ut sensus nostros aperiat, et ad veram sapientiam sua nos illuminatione perducat. Quidquid enim legeris, quidquid excogitaveris, ita dulcescere poterit tibi, si sapore superni muneris condiaris.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
