# In Psalterium Expositio 2.41.13

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 2, Expositio In Psalmum Xc. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.41.13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.41.13

Vers. 13. Super aspidem ei basiliscum ambulabis, et conculcabis leonem et draconem. Hic jam divina virtus exprimitur, quae tantis rebus saevientibus imperavit. Nam omnia ista nomina diabolo congruenter aptantur: aspis est, dum occulte perculit; basiliscus, cum palam venena disseminat; leo, dum persequitur innocentes; draco, cum negligentes impia voracitate deglutit. Verum haec omnia glorioso adventu Domini pedibus ipsius prostrata jacuerunt. Solus enim tam ferocia valuit subdere, qui Patri coaeternus et consubstantialis secundum divinitatem probatur existere. Haec si diligenter sanctorum Patrum praedicatione tractemus, nec aliqua dementium haeretica pravitate turbemur, omnia nobis, sicut dicta sunt, absoluta veritate constabunt.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
