Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Xc
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.41.14
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 14. Quoniam in me speravit, liberabo eum; protegam eum, quoniam cognovit nomen meum. Venit ad tertiam partem, ubi Dominus Pater justissimo illi viro qui in prima parte noscitur introductus, clementi dignatione respondit, ut corda fidelium tali promissione roboraret. Hunc ergo beatum, qui habitat in adjutorio Altissimi, liberaturum se a malis saeculi istius compromittit, quoniam spem suam in ipsius virtute reposuit. Sequitur, protegam eum quoniam cognovit nomen meum. Exponit quomodo eum liberandum esse promiserit; scilicet ut protectus ab omnibus insidiis diaboli reddatur alienus. Causam quoque piae liberationis adjunxit, quoniam cognovit nomen meum. Cognoscit nomen Patris, qui Filium non putat esse minorem, nec creaturam aestimat (ut quidam dementissimi volunt), sed Creatorem potius mentis integritate profitetur.