Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Xc
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.41.3
Unproofread scanNot analysed yet
Expositio psalmi. Vers. 1. Qui habitat in adjutorio Altissimi, in protectione Dei coeli commorabitur. Hic denuo categoricus syllogismus i(a sublevat caput: Justus habitat in adjutorio Altissimi. Omnis qui habitat in adjutorio Altissimi, in protectione Dei coeli commorabitur. Justus igitur in protectione Dei coeli commorabitur. Nunc verba psalmi tractemus. Posito sancio David in contemplatione coelesti, talis subito persona monstrata est, quae lota mentis puritate devota superna jugiter protectione gauderet: cui multa beneficia divinitus asserit esse collata, ut ad devotionem Domini mens nostra ardentius incitetur, quando fidelibus spes magna promittitur. Quae figura dicitur diatyposis, id est expressio habitus, ubi rebus personisve subjectis et formas ipsas et habitus exprimimus. Qui habitat, confirmative pronuntiandum est. id est qui jugiter commoratur. Habitare enim permanentis est, non discedentis; sed qui totam spem suam non lu propriis viribus ponit, sed in Altissimi voluntate constituit, sequitur absoluta promissio, quoniam talis vir modis omnibus protegatur a Domino. Et inspiciendum esi quod dicit, in adjutorio, ut designet intentionem verissimi Christiani laboriosa Domino contentione servire. Et intuere quemadmodum singulis verbis res magnae resignatae sunt. Dicit enim: Qui hic habitat, illic commorabitur; id est, qui in isto saeculo ab ipso non discedit, io illa semper perennitate mansurus est.