# In Psalterium Expositio 2.41.4

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 2, Expositio In Psalmum Xc. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.41.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.41.4

Vers. 2. Dicet Domino: Susceptor meus es, et refugium meum Deus meus, et sperabo in eum. Hoc dicit ille qui de animo suo noxias praesumptiones abjiciens, solum sibi credit utile, quod dignatur pietas superna praestare. Nam qui dicit: Susceptor meus es, lotum se confirmat in ejus beneficia projecisse, ut de felici quadam familiaritate glorietur. Item qui dicit: et refugium meum Deus meus, nullum sibi aliud esse profitetur auxilium: sed quando hujus saeculi tempestatibus quatitur, ad portum divinae misericordiae se confugere velle testatur. Et ne crederes post susceptionem beatam et refugium salutare non esse jam aliquid expetendum, sequitur, et sperabo in eum: ne quis in se fragilissimo debeat aliquando praesumere, sed in illo semper qui probatur omnia Continere. Hoc si Adam fuisset secutus, nec sibi conquisiisset reatum, nee suis posteris transmisisset interitum.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
