# In Psalterium Expositio 2.41.7

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 2, Expositio In Psalmum Xc. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.41.7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.41.7

Vers. 5. Non timebis a timore nocturno. Vers. 6. A sagitta volante per diem, a negotio perambulante in tenebris, a ruina et daemonio meridiano. Sicut dixit superius genera defensionum, ita nunc in bis duobus versibus denuntiat periculorum modos: quia inulto gratior salus fit, cum evitata cognoscitur discriminum multitudo. Timor itaque nocturnus est haereticorum tenebrosa suasio. Sagitta volans per diem manifesta persecutio tyrannorum. Negotium in tenebris, cum pravo studio perquiritur, unde bene credentium cordis oculus obcaecatur. Daemonium meridianum est immane periculum fervore persecutionis accensum: ubi ruina plerumque metuitur, quando infirmitas humana superatur. Ruina enim dicta est, quasi repetens ima. Sed per bas omnes allusiones definitionesque rerum illud evidenter ostenditur, quia nihil horum metuere possumus, quando Domino protegente salvamur.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
