# In Psalterium Expositio 2.41.8

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 2, Expositio In Psalmum Xc. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.41.8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.41.8

Vers. 7. Cadent a latere tuo mille et decem millia a dextris tuis: ad te autem non appropinquabit. Cum de viro fidelissimo in prima parte loqueretur, quoniam membra capiti suo connexa sunt, in secunda parte venit ad Dominum Christum, ul illos quos Dei famulis insidiatos esse dixerat, peccatorum suorum retributionem subituros esse monstraret. Sed hunc versum paulo sollicitius inquiramus. Non enim possunt a latere Domini, vel a dextris ejus cadere, qui jam in beatorum numero praedestinati esse noscuntur: sed hoc de praesumptoribus bene dicitur, qui illud se consequi credunt, quod minime promerentur. Cadent dixit, quasi de alia beatitudine corruent, quam sibi temeraria, non fidelis anima promittebat. Latus autem est Domini Salvatoris corona justorum, quas cum ipso (sicut promisit apostolis) in resurrectione judicabit. Nam hodieque quando judices petimus ab imperatore vel rege, sic eis dicimus: Mittite a latere vestro, id est qui vobiscum habet fidelissima devonone consilium. Latus enim dictum est, eo quod sub brachio lateat. Et quia spes hominum inaniter sibi promittit excelsa, ex illa gloria eos dicit esse casuros, qui sibi supra merita sua talia pollicentur. Et quoniam isti rari sunt qui tantam ac talem spem habere noscuntur, mille a latere ejus asserit esse casuros, ab illa scilicet summitate judicationis. A dextris autem, quia multi putant se ad dexteram collocandos, decem millia testatur inde ruituros, quoniam et ipsi falsa opinione conceperant, quod in suis meritis non habebant. Haec autem sententia illos specialiter verberat qui aliquo bono prosperitatis inflantur, et sanctos se putant esse, cum non sint. Mille autem et decem millia finitum pro infinito numerum ponit. Sequitur, Ad te autem non appropinquabit; hoc est quilibet ex ipsis qui sibi regnum Dei fallaciter pollicentur: qui revera longe erunt a Domino, quoniam dum spem habent in meritis suis, ad satisfactionis remedia non recurrunt.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
