Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Xci
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.42.11
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 9. Quoniam ecce inimici tui, Domine, peribunt, et dispergentur omnes qui operantur iniquitatem. Inimici Dei sunt daemonum cultores, vel quicunque praeceptis ejus obviare monstrantur. Haec inimicitia Dei quidem dicitur, sed resistenti potius noxia comprobatur. Se enim persequitur, qui Domini jussa non sequitur. Ille enim nescit pius Creator irasci, nisi quando nobis existere videmur adversi. Denique subjungit qui sint isti inimici, id est, qui operantur iniquitatem. Hi dispergentur, quando a grege Domini fuerint segregati, quando regnum ejus non meruerint introire: quia illic congregari nequeunt, nisi qui Domino devotissima intentione placuerunt.