# In Psalterium Expositio 2.42.12

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 2, Expositio In Psalmum Xci. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.42.12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.42.12

Vers. 10. Et exaltabitur sicut unicornis cornu meum, et senectus mea in misericordia uberi. Unicornis interdum superbiam indicat, sicut in alio psalmo jam dictum est: Et a cornibus unicornuorum humilitatem meam (Psal. XXI, 22). Hic autem exaltationem significat unitatis, quam merito dicit Ecclesia [ed,, qua merito dicit Ecclesiam] in fine sacculi exaltandam esse, quando fideles munera probantur digna recipere. Illa autem unitas fortitudo sublimis est; et sicut in hoc saeculo… cornua ornant jumenta, ita ibi sanctorum gloria decorat Ecclesiam. Exaltabitur enim diiit, quia peccatoribus in tartarum humiliatis, illius sublimitas celsior apparebit. Sequitur, et senectus mea in misericordia uberi. Senectus candidum caput habet. Quae similitudo (ut arbitror) bic juste datur Ecclesiae, quoniam omnia merita sanctorum tanquam cani capitis purissima luce fulgebunt. Nec incassum addidit meat quia senectus humana morbis gravissimis sauciata tendit ad finem, querelis onerosa, colore deformis est. Contra senectus Ecclesiae ad vitam ducit perpetuam, ad beatitudinem mirabilem, ad pulchritudinem singularem, ut luceant sicut angeli Dei meruerint in illa congregatione numerari. Subjunxit etiam, in misericordia uberi, ut et multa intelligeres dona et beneficia sine dubitatione perpetua; quod totum contra sacculi istius senectutem dicitur, quae malis ingravantibus oneratur.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
