# In Psalterium Expositio 2.42.4

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 2, Expositio In Psalmum Xci. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.42.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.42.4

Vers. 2. Ad annuntiandum mand misericordiam tuam, et veritatem tuam per noctem. Mirabiliter vita nostra duobus est sermonibus conclusa. Mane significat gaudium, hos autem cognoscitur indicare tristitiam. Et ideo quando in beneficiis ejus laeti sumus, misericordiam ipsius annuntiare debemus: quia praestat indignis el malis, bonus est. Per noctem vero, id est per tribulationem, quando nos asperitates aliquae castigare noscuntur, veritatem ipsius similiter annuntiare debemus: quia merito patimur quod delictis gravantibus sustinemus. Ita fit ut utroque tempore justissime debeamus laudes Domini confiteri.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
