# In Psalterium Expositio 2.42.5

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 2, Expositio In Psalmum Xci. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.42.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.42.5

Vers. 3. In decachordo psalterio: cum cantico et cithara. Decachordum psalterium decem praecepta legis significare manifestum est, quia ipsa chordae sunt; quas si bonorum actuum qualitate tangamus, salutaro melos efficiunt et ad coelorum regna perducunt. Scire autem debemus cur iste numerus tantae rei videatur adjunctus. Ipse est quem Pythagorici τβτ/ο«δαξάτ)?ν vocant, id est quaternitatem divinam: quoniam breviter comprehendit quod per infinitas summas noscitur posse dilatari. Unus enim, duo, tres et quatuor faciunt decem, qui semper revolutus atque repetitus, in extensas et infinitas supputationes egreditur. Neque enim in quibuslibet summis ultra istum ordinem novi aliquid reperitur, sed ita probatur esse compositus, ut ipse fiat semper numerabilis, cum nullis novitatibus immutetur. Merito ergo talis calculus totius redemptionis nostrae continet formam, qui per obliquas lineas charactere suo sanctae crucis imitatur figuram, et in digitis decori circuli rotunditate concluditur. Addidit, cum cantico et cithara, Canticum et cithara est gaudium boni operis, id est eleemosynarum jucunda praebitio, sicut ait Apostolus: Hilarem datorem diligit Deus (II Cor. IX, 7). Cithara vero res indicat actuales, quae licet cum labore et tensione fiant, tamen habebunt fructum maximum, si juncto gaudio compleantur. Ipse enim cantat cum cithara, qui operas bonas perficit sine asperitate tristitiae.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
