# In Psalterium Expositio 2.42.9

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 2, Expositio In Psalmum Xci. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.42.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.42.9

Vers. 7. Cum exorientur peccatores sicut fenum, et apparuerint omnes qui operantur iniquitatem, ut intereant in saeculum saeculi. Venit ad ingressum secundum, in quo peccatores in isto quidem saeculo sub brevitate temporis sicut fenum dicit florere; sed in illa judicatione, ubi factis digna recipiunt, eos asserit celeriter interire, sicut Jeremias propheta dicit: Omnis homo fenum, et omnis claritas hominis ut flos feni (Isai. XL, 6). Nam quod dicit: Et apparuerint omne» qui operantur iniquitatem, futurum judicii tempus ostendit. Hic enim etsi intelligantur multorum criminum rei, omnes tamen nobis apparere non possunt qui operantur iniquitatem, maxime quando spiritus immundos hic videre non possumus. Ibi enim cum ad judicium venerint, humanis conspectibus appare» bunt. Sequitur causa quare appareant, non utique ad gloriam, sed ad ruinam, id est, ut intereant in saeculum saeculi. Et pulchre exposita est poena damnatorum: non enim sic pereunt, ut esse jam desinant; sed in saeculum socculi pereunt, qui nunquam a suis afflictionibus exuuntur.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
