Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Xcii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.43.3
Unproofread scanNot analysed yet
Expositio psalmi. Vers. 1. Dominus regnavit, decorem induit. Hic primus est locus argumentationis, quem diximus a pulchritudine. Nam quae ventura erant propheta respiciens, regnaturum Dominum magna exsultatione concelebrat; non quia dominari coepit ex tempore, sed quia humano generi Rex aeternus manifestatione sanctae incarnationis innotuit. Sequitur, decorem induit, id est pulchritudinem suae majestatis ostendit, sicut in Evangelio legitur, quando transfiguratus est in monte Thabor coram discipulis suis: Et resplenduit facies ejus ut sol, vestimenta autem ejus facta sunt alba ut nix (Matth. XVII, 2), qualia fullo non potest facere super terram.