# In Psalterium Expositio 2.44.1

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 2, Expositio In Psalmum Xciii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.44.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.44.1

Psalmus ipsi David, quarta sabbati. Dum ilia verba nota sint quae praecedunt, quid sit quarta sabbati oportet nos diligentius perscrutari. Quarta sabbati est a sabbato quarta feria, quo die Dominus in principio mundi luminaria coeli mirabili dispositione constituit. Hoc aptandum est ad sanctos viros, de quibus psalmus iste dicturus est; qui merito coeli luminaribus comparantur, quoniam ia terra coelesti conversatione resplendent. Magno autem mysterio hunc et duos praecedentes psalmos talium dierum commemoratione praenotavit, ut per significantias rerum virtutem videretur indicare psalmorum.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
