Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Xciii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.44.20
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 19. Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo, consolationes tute laetificaverunt animam meam. Multa quidem vulnera, sed sufficiens omnino medicina, quando secundum dolores asperos consolatoria dicit venisse remedia. Nam quod ait, in corde meo, suas significat saluberrimas cogitationes; ut cum retributiones aeternas mente revolveret, mala temporalia sine dubitatione despiceret; et confortatus inde sumeret remedium, unde se pervenire judicabat ad Christum. Ipsae sunt consolationes quae laetificant animas, quamvis corpora videantur afflicta.