# In Psalterium Expositio 2.44.21

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 2, Expositio In Psalmum Xciii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.44.21
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.44.21

Vers. 20. Nunquid adhaeret tibi sedes iniquitatis, qui fingis dolorem in praecepto? Negative dicendum est: Nunquid particeps tui erit thronus insidiarum? Quia justo Domino non potest proximare, nisi quod ejus constat regulis convenire. Sic per speciem octavam definitionis, quas Graece κατ’ ά^αίρεσev τοϋ εναντίου, Latine per privantiam contrarii, negando quod non est, definitur quid sit Christus Dominus. Sedes enim iniquitatis est mundi istius voluptuosa possessio, quae Domino adhaerere non potest, quando suos famulos, ne rebus talibus caperentur admonuit. Praeceptum enim ipsius continet: Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur; et iterum: Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam, quoniam ipsorum est regnum calorum (Matth. V, 5, 10). Fingere enim, advertimus plasmare; unde et figulum bene solemus vasorum dicere formatorem; nam et ille qui mentitur, aliquid sibi videtur posse confingere. Unde hoc verbum mullis rebus apponitur; sed congrue tunc intelligitur, quando causis aut personis convenienter aptatur.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
