Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Xciii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.44.22
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 21. Captabunt in animam justi, et sanguinem innocentem condemnabunt. Hoc frequenter legimus in martyribus factum, ut truculenti persecutores aliquo dolo intercipere nitantur animas innocentes. Captabunt enim dixit, quasi captiose tractabunt: quia veram causam criminis in talibus invenire non possunt. Istud autem quod sequitur, sub exsecratione legendum est, et sanguinem innocentem condemnabunt; ut quod sceleribus datum est, improbitas hominum virtutibus tribuere non recuset. Sanguis enim pro dolore petitur sancti, cui laus et obsequium debuisset offerri. Hoc et ad Dominum Salvatorem potest referri, qui vere innocens atque immaculatus pro nostra redemptione sententiam injustae condemnationis excepit.