# In Psalterium Expositio 2.44.8

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 2, Expositio In Psalmum Xciii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.44.8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.44.8

Vers. 6. Viduam et advenam interfecerunt, et pupillos occiderunt. Legitur quoque: Esto pupillo ut paler, et pro marito matri illorum (Ibid., IV, 10). De advena quoque in Pentateucho sic jubetur: Peregrinum et advenam non nocebis: advenae enim et ipsi fuistis in terra Aegypti (Deut. X, 18). Hic ergo ut crimen exaggeret, interfectas ait viduas, advenas et pupillos; ut quos Dominus tuendos atque juvandos esse praecepit, eis manus scelerata non parceret. Ecco argumentum quod dicunt oratores a laude rei laesae, quam bene tunc veritas profudit, quod nunc ad usus verisimiles subtilitas humana convertit.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
