# In Psalterium Expositio 2.45.319.28-57

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, 2.45.319.28 to 2.45.319.57. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.45.319.28
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.45.319.28

Sequitur, Jubilemus Deo salutari nostro. Jubilare saepe diximus magnum motum [ed., modum] esse laetitiae, qui quamvis verbis nequeat explicari, tamen amplissima voce declaratur, intus esse designans gaudium cui sermo non sufficit. Nam cum dicit, salutari nostro, significat Dominum Salvatorem, qui nobis salutem moriendo concessit, patiendo exemplum tribuit, resurgendo salutaria munera condonavit. Hoc enim verbo satis abundeque monstratum est cui laus ista diceretur. Vers. 2. Praeoccupemus faciem ejus in confessione, et in psalmis jubilemus ei. Praeoccupare est ante aliquid facere quam ille videri possit qui creditur advenire. Faciem dicit conspectum ejus, quando tempore judicii sui cunctis impiis terribilis apparebit. Confessionem vero diximus duobus modis accipi debere. Confitemur enim, cum Dei laudes religiosa devotione persolvimus. Confitemur etiam quando peccata nostra poenitentiae satisfactione damnamus. Quod hic admonet fieri debere, ut ante judicialem adventum debeamus nostra facinora confiteri: ne veniens discutiat quod nos sine dubitatione condemnat. Sequitur, et in psalmis jubilemus ei. Inspice quo moderamine cuncta disponat: confessioni tribulationem dedit, jubilationi laetitiam, ut utraque rerum vicissitudine defaecatus, fidelium devotus animus offeratur. Nec vacat quod iterum jubilemus ait; ut rem nimis necessariam ex ipsa repetitione cognosceres. Vers. 3. Quoniam Deus magnus Dominus, et Rex magnus super omnes deos. Hinc jam per tres versus causae referuntur quare debeat Domino jubilari. Quae figura dicitur aetiologia, id est causae redditio. Dicendo enim, Quoniam Deus magnus Dominus, ostendit nullum esse potiorem. Magnus quippe non dicitur. nisi qui summae potestatis arcem tenere monstratur. Sequitur, et Rex magnus super omnes deos. Deos frequenter legimus ab hominibus confictos, ut Jovem, Martem, Saturnum, caeteraque idola, sicut et in subsequenti psalmo dicturus: Quoniam omnes dii gentium daemonia; Dominus autem coelos fecit (Psal. XCV, 5). Legimus etiam deos, sanctos viros a Domino constitutos, ut est illud: Deus stetit in synagoga deorum;

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
