# In Psalterium Expositio 2.46.323.166-189

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, 2.46.323.166 to 2.46.323.189. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.46.323.166
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.46.323.166

ut in nationibus a ligno crucis Dominum debeant dicere regnaturum, non ab illo ligno paradisi, unde diabolus genus humanum videbatur tenere captivum; sed ab isto scilicet ligno unde libertas caput extulit, et vita surrexit. In illo siquidem ligno mors transgressionis pependit, in isto fides confessionis emicuit: illud perduxit ad inferos, istud mittit ad coelos. Regnavit autem, intelligamus innotuit, quando mundo Dominus Salvator apparuit. Nam quando ille non regnavit, qui semper cum Patre et Spiritu sancto potestate suae omnipotentiae perseverat? A ligno alii quidem non babent translatores; sed nobis sufficit quod Septuaginta Interpretum auctoritate firmatum est. Crux enim Domini pravum atque distortum correxit orbem terrae, dum per regulam fidei paganorum corda convertit. Terram enim hic in bono debemus accipere, quod in Scripturis divinis frequenter pro locorum qualitate invenis esse variatum. Hanc autem terram dicit non esse penitus commovendam, quae in soliditate fidei perseverat; non sicut illa quam superius dicit, Commoveatur a facie ejus omnis terra. Illa, commovetur, ut amans convertatur operibus; ista non commovetur, quae verae fidei soliditate consistit. Sequitur, judicabit populos in aequitate. Populos hic mavult homines fideles intelligi, qui judicandi sunt sub tranquillitate supernae misericordiae, quando eis praemia promissa restituet. Nam quod addidit, gentes in ira sua, superbos iniquosque designat, qui portionem cum diabolo sortiuntur. Et vide quemadmodum duobus sermonibus tantarum rerum designat arcana. /Equitas pertinet ad beatos, ira ad poenas perpetuas impiorum. Et nota quia per omnia commata versus hujus jungendum est a communi: Dicite in nationibus. Vers. 11. Laetentur coeli et exsultet terra; moveatur mare et plenitudo ejus. Quoniam superius dixit: Judicabit populos in aequitate, et gentes in ira sua, per quae futuri judicii tempus ostendit, modo fit pulchra nimis et jucunda digressio.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
